Hľadaný výraz: Mt 10,42; Mk 9,38-41; Lk 9,49-50, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
42 Et, quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam ”.

38 Dixit illi Ioannes: “ Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia, et prohibebamus eum, quia non sequebatur nos ”. 39 Iesus autem ait: “ Nolite prohibere eum. Nemo est enim, qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me; 40 qui enim non est adversum nos, pro nobis est. 41 Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine, quia Christi estis, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam.

49 Respondens autem Ioannes dixit: “ Praeceptor, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum ”. 50 Et ait ad illum Iesus: “ Nolite prohibere; qui enim non est adversus vos, pro vobis est ”.

1

mail   print   facebook   twitter